라틴어 문장 검색

Indifferenter igitur vel paternae, vel suae malitiae filius pretium luit;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 32장 2:10)
quibus (si pateretur natura), vel denas animas profundere praestabat in pugna, quam lateribus fodicatis, omni culpa immunis, fortunis gementibus universis, quasi laesae maiestatis luere poenas, dilaniatis ante corporibus, quod omni est tristius morte.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 10장 13:2)
Tertius eorum est ordo, qui ut in professione turbulenta clarescant, ad expugnandam veritatem ora mercenaria procudentes, per prostitutas frontes vilesque latratus, quo velint aditus sibi patefaciunt crebros:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 4장 13:1)
equidem C. Lucilium, quanquam sit iambicus, tamen improbarim, quod Gentium et Macedonem pueros directis nominibus carmine suo prostituerit.
(아풀레이우스, 변명 10:4)
uolui et Aemilianum damno adfici et Crassum testimonii sui dedecore prostitui.
(아풀레이우스, 변명 58:2)
"Quid, quod istas nocturnas aves, cum penetraverint Larem quempiam, sollicite prehensas foribus videmus affigi ut, quod infaustis volatibus familiae minantur exitium, suis luant cruciatibus?"
(아풀레이우스, 변신, 3권 20:7)
Haec recensente pistore iamdudum procax et temeraria mulier verbis execrantibus fullonis illius detestabatur uxorem, illam perfidam, illam impudicam, denique universi sexus grande dedecus, quae suo pudore postposito torique genialis calcato foedere Larem mariti lupanari maculasset infamia, iamque perdita nuptae dignitate prostitutae sibi nomen adsciverit:
(아풀레이우스, 변신, 9권 23:1)
Neque satis, inquit, habuit quod eum in occulto vitiaverat, quin eius famam prostitueret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XIII 5:2)
6. His duobus posterioribus annis in iudicium vocati sunt quidam haeretici, quod tempore huius regis rarum admodum erat et, si aliquando contigerat, poenitentiis potius quam igne luebant.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 6:1)
Gloriae inanis, si in aliquo alio principe, minimum in illo suit, ita tamen ut de maiestate, quam ad summum fastigium usque semper attolebat, nihil remitteret, haud ignarus maiestatis reverentiam populum in obsequio continere, inanem autem gloriam (si quis recte rem aestimet) reges populari aurae prostituere.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 3:9)
— Sed quod tu, inquit, falsae opinionis supplicium luas, id rebus iure imputare non possis.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 1:5)
nam imperante florenteque nequitia uirtus non solum praemiis caret, uerum etiam sceleratorum pedibus subiecta calcatur et in locum facinorum supplicia luit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, I 1:6)
Praeter haec protinus timeri debet, si graviora membra sunt, si crebra ulcera oriuntur, si corpus supra consuetudinem inca luit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 2장7)
quodcumque parant hoc omine fata, Eutropius cervice luat sic omnia nobis.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:13)
commissa profanus ille luat;
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:212)

SEARCH

MENU NAVIGATION